monumenta.ch > Plinius > sectio 73

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 32, 73
{XXIV} ichthyocolla appellatur piscis, cui glutinosum est corium. idem nomen glutino eius; hoc epinyctidas tollit. quidam ex ventre, non e corio, fieri dicunt ichthyocollam, ut glutinum taurinum. laudatur Pontica, candida et carens venis squamisque et quae celerrime liquescit. madescere autem debet concisa in aqua aut aceto nocte ac die, mox tundi marini lapidibus, ut facilius liquescat. utilem eam et capitis doloribus adfirmant et tetanis.